- SAXISCAE Gabathae
- SAXISCAE Gabathaeapud Anastasium Biblioth. in Gregorio III. IV. Leone III. etc. Carolo du Fresne sunt, opere Saxiciô elaborata: Namque et calicis saxonici, mentio est in Bulla Benedicti VIII. in Bullario Casin Tom. I. Saxiscus autem pro Saxonicus; ut Granciscus, pro Francicus, unde Francisca, nomen secutis Francis olim usitatae; Spaniscus, pro Hispanicus, ut Spaniscum Argentum, apud eundem Anastasium: Dacisci, pro Dacis, in libro Notitiar. Hunnisci equi, apud Vegetium l. 3. etc. terminatione aevi illius Scriptoribus, in nationibus appellandis familiari. Vide Salmas. ad Capitolin. in Maximinis. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.